- VASIO
- VASIOGalliae Narbonensis urbs, Episcopalis in Provincia, Mela, l. 2. c. 5. Vocontiorum olim cum Luco caput, qui Οὐοκόντιοι Straboni, inter Cavares et Tricorios, fines Allobrogum attingunt, et in profundis vallibus in 19. oppida, praeter duo capita, divisis Plin. habitant. Horum Tribunatum dedidisse se C. Posthumo M. Posthumi, qui postea Imperator Galliarum fuit, filio et ipsi Caesari, deinde Augusto futuro, refert Valerianus Augustus apud Pollionem in epistola ad Gallos. Equitis Roman. Iulii Viatoris, e Vocontiorum gente foederata, ut et vini dulcis Vocontii, meminit Plin. l. 14. c. 9. Inter urbium Galliae Narbonensis opulentissimas, easque colonias, primô quondam locô: sed ex ingenti urbe pridem ad vicum redacta, saltem urbs semidiruta. Vaison Cenali. In Comitatu Vindaxino ad fluvium Louvese, in colle. Sub Pontifice 8. leucis ab Avenione, in Caeciam, uti 4. ab Arausione, 4. a Carpentoracto in Boream. Episcopus eius in recent. Notit. quartam obtinet sedem inter Arelatensis Burgundiae Archiepiscopatus Antistites. Ex Praefulibus eius Daphus, Concilio Arelatensi: Gemellus Epanonensi: Quinidius Parisiensi 4. Artemius Matisconensi 1. Petronius Cabillonensi, etc. interfuêre. Hadr. Vales. Notit. Gall. A Gothis, Vandalis et Saracenis urbs saepius vastata, reparata postmodum. Ptolem. l. 2. c. 10. Plin. l. 3. c. 4. Mela, l. 2. c. 5. Sidon. Apollin. l. 5. ep. 7. l. 7. ep. 4. De Conciliis hîc celebratis, vide Morer. in Diction. Hist. Synodus apud Auspicium Episcop. Diodorô V. C. Consule, iterum altera Deciô Iuniô Consule, praesidente Caesariô, habita, memoratur Valesio retro laudato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.